profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum
Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai
quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra
Aegypti
et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra
Mosen et contra Aaron in solitudine
dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per
manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas
carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in
desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame
dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de
caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per
singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non
die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam
colligere solebant per singulos dies
dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel vespere
scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti
et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur
vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis
contra nos
et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et
mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras
quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec
contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum
dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi
filiorum Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur
vestrum
cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel
respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in
nube
locutus est autem Dominus ad Mosen dicens
audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos
vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus
scietisque quod sim Dominus Deus vester
factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit
castra mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum
cumque operuisset superficiem terrae apparuit in
solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem
pruinae super terram
quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man
hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset
quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad
vescendum
hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo
unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula
capita iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in
tabernaculo sic tolletis
feceruntque ita filii Israhel et collegerunt alius plus
alius minus
et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat
habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed
singuli iuxta id quod edere poterant congregarunt
dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane
qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque
mane et scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est
contra eos Moses
colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat
ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat
in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo
gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes
multitudinis et narraverunt Mosi
qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies
sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est
facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum
fuerit reponite usque in mane
feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit
neque vermis inventus est in eo
dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est
Domino non invenietur hodie in agro
sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est
Domino idcirco non invenietur
venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non
invenerunt
dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire
mandata mea et legem meam
videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc
tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque
apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo
et sabbatizavit populus die septimo
appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi
semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle
dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus
imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes
ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti
estis de terra Aegypti
dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man
quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum
in generationes vestras
sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in
tabernaculo reservandum
filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec
venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo
tangerent fines terrae Chanaan
gomor autem decima pars est oephi